- MULIEBRIS Mundus
- MULIEBRIS MundusUlpiano in l. argumento ff. de aur. et arg. leg. est, quô mulier mundior fit. Continentur eô speculu, matulae, unguenta, vasa unguentaria, et siqua similia dici possunt, velut la. vatio, riscus. Ubi nomine lavationis, omnem intelligit Io. Laurentius ICrus supellectilem balnearem, ut strigiles, guttos, urceolos, et id genus. Eunuchos addit Phaedrus l. 4. Fab. 5. forte ut delicias dicerent, flabellô ventulum facerent. etc. aliud vero Vestis, et Ornamenta muliebria, quae proin a Mundo distinguit l. 25. ff. de auro et arg. leg. Et Terentius Heautontimor. Actu 5. Sc.1.—— ——— ScilicetSponsaevestem, aurum atque ancillas opus esse; argentum ut dares.Nempe ornamenta, vestes, monilia, annuli, Mundo mulierbri non continentur, l. 32. §. Titia ff. de aur. et arg. leg. leg. 100. §. uxori. ff. de leg. 3. Unde Tertullian, de Hab. Mul. Habitus, inquit, feminae duplicem speciem circumfert, Cultum et Ornatum. Cultum dicimus, quem immundum muliebrem convernit dici. Iste, in auro et argento, et gemmis deputatur. Ille, in cura capilli et cutis et earum partium corporis, quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis. Atque ita Muliebris mundus accipitur l. 39. ff. de usu et usufr. l. 39. ff. de aur. et arg. leg. apud Varronem de L. L. l. 4. alibique passim. Vide praefatum Laurentium ad Phaedrum d. l. ubi commentatur in versus hos.Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,Lavationem argenteam, Eunuchos glabros.Solebat autem mundus hic Sponsae olim praeferri ritu Graecô. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Antecedebant autem Sponsam ad lectum usque δᾳδοφόροι----duoqise praeterea, qui colum--- cum lana et fusum ferrent----Ad haec alli mundum muliebrem, aurum, spintheres, stalagmia: praeter pelves, pectines, speculum, sandalia atque id genus alia, quae praeter dotem dicuntur ab Iureconsultis parapherna. Eam luxuriam ad trium tantum vestium modum, ac modici pretii vasa aliquor a Solone reductam, memoriae proditum est. Ubi tamen voce mundi, paulo laxius utitur. De luxu vero muliebri sui temporis ita Plin. l. 9. c. 35. ubi de margaritis: Et procerioribus sua gratia est, Elenchos appellant fastigiatâ longitudine, alabastrorum figurâ in pleniorem orbem desinentes. Hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus, feminarum gloria est. Subeunt luxuriae eius nomina et taedia exquisita perditiore portatu. Siquidem, cum id fecêre, crotalia appellant, ceu sonô quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum. Affectantque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictantes. Quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, sed totis socculis addrunt. Neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent, ac per uniones etiam ambulent, satis est. Vide eundem ubi de Argento, Auro, Purpura, etc. it. infra Mundus Nugivendi, Oppia lex, Sarcinator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.